Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
Paul to Timothy II
Prev  Next
KJV  GNT  Vul 

Paul to Timothy II

Chapter 4

4:1 testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius

4:2 praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina

4:3 erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus

4:4 et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur

4:5 tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple

4:6 ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat

4:7 bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi

4:8 in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius

4:9 festina venire ad me cito

4:10 Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam

4:11 Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium

4:12 Tychicum autem misi Ephesum

4:13 paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas

4:14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius

4:15 quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris

4:16 in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur

4:17 Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis

4:18 liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen

4:19 saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum

4:20 Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti

4:21 festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes

4:22 Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen


Next: Titus 1