Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
Paul to Timothy I
Prev  Next
KJV  GNT  Vul 

Paul to Timothy I

Chapter 1

1:1 Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae

1:2 Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro

1:3 sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent

1:4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide

1:5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta

1:6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium

1:7 volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant

1:8 scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur

1:9 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis

1:10 fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur

1:11 quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi

1:12 gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio

1:13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate

1:14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu

1:15 fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum

1:16 sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam

1:17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen

1:18 hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam

1:19 habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt

1:20 ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare


Next: Timothy 1 2