Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
Sirach
Prev  Next
Apo  Sep  Vul 

Sirach

Chapter 37

37:1 omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem

37:2 sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur

37:3 o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam malitiam et dolositatem illius

37:4 sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore tribulationis adversarius erit

37:5 sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum

37:6 non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis illius in operibus tuis

37:7 noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium

37:8 omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in semet ipso

37:9 a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit

37:10 ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi

37:11 bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi eveniat

37:12 cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de bello cum negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione cum viro livido de gratiis agendis

37:13 cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum operario agri de omni opere

37:14 cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de multa operatione non adtendas his in omni consilio

37:15 cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris observantem timorem Dei

37:16 cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit in tenebris non condolebit tibi

37:17 et cor boni consilii statue non est enim tibi aliud pluris illo

37:18 anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes ad speculandum

37:19 et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam

37:20 ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem actum consilium stabile

37:21 verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua

37:22 vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est

37:23 qui sofistice loquitur odibilis est omni re defraudabitur

37:24 non est enim data illi a Domino gratia omni enim sapientia defraudatus est

37:25 est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius laudabilis

37:26 vir sapiens plebem suam erudit et fructus sensus eius fideles sunt

37:27 vir sapiens implebitur benedictione et videntes illum laudabunt

37:28 vita viri in numero dierum dies autem Israhel innumerabiles sunt

37:29 sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit vivens in aeternum

37:30 fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam non des illi potestatem

37:31 non enim omnia omnibus expediunt et non omni animae omne genus placet

37:32 noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam

37:33 in multis enim escis erit infirmitas et aplestia adpropinquabit usque ad cholera

37:34 propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est adiciet vitam


Next: Sirach 38