Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
Sirach
Prev  Next
Apo  Sep  Vul 

Sirach

Chapter 10

10:1 iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit

10:2 secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes

10:3 rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium

10:4 in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam

10:5 in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum

10:6 omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae

10:7 odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium

10:8 regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos

10:9 avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis

10:10 nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua

10:11 omnis potentatus brevis via

10:12 brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur

10:13 cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes

10:14 initium superbiae hominis apostatare a Deo

10:15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem

10:16 propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem

10:17 sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis

10:18 radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus

10:19 terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum

10:20 arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra

10:21 perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu

10:22 non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum

10:23 semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini

10:24 in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius

10:25 gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est

10:26 non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem

10:27 magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum

10:28 servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur

10:29 noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae

10:30 melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem

10:31 fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum

10:32 peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam

10:33 pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam

10:34 qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur


Next: Sirach 11