Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
Psalms
Prev  Next
KJV  JPS  Sep  Tan  Vul 

Psalms

Chapter 106

106:1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

106:2 dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos

106:3 a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari

106:4 erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt

106:5 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit

106:6 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos

106:7 et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis

106:8 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum

106:9 quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis

106:10 sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro

106:11 quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt

106:12 et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret

106:13 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos

106:14 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit

106:15 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum

106:16 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit

106:17 suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt

106:18 omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis

106:19 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos

106:20 misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum

106:21 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum

106:22 et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione

106:23 qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis

106:24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo

106:25 dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius

106:26 ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat

106:27 turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est

106:28 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos

106:29 et statuit procellam %eius; in auram et siluerunt fluctus eius

106:30 et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum

106:31 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum

106:32 exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum

106:33 posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim

106:34 terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea

106:35 posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum

106:36 et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis

106:37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis

106:38 et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit

106:39 et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore

106:40 effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via

106:41 et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias

106:42 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum

106:43 quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini


Next: Psalms 107