Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
Proverbs
Prev  Next
KJV  JPS  Tan  Vul 

Proverbs

Chapter 28

28:1 fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit

28:2 propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit

28:3 vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames

28:4 qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum

28:5 viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia

28:6 melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus

28:7 qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum

28:8 qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas

28:9 qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis

28:10 qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona

28:11 sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum

28:12 in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum

28:13 qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur

28:14 beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum

28:15 leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem

28:16 dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius

28:17 hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet

28:18 qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel

28:19 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate

28:20 vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens

28:21 qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem

28:22 vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei

28:23 qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit

28:24 qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est

28:25 qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur

28:26 qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur

28:27 qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam

28:28 cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti


Next: Proverbs 29