Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
Proverbs
Prev  Next
KJV  JPS  Sep  Tan  Vul 

Proverbs

Chapter 11

11:1 statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius

11:2 ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia

11:3 simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos

11:4 non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte

11:5 iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius

11:6 iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui

11:7 mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit

11:8 iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo

11:9 simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia

11:10 in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio

11:11 benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur

11:12 qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit

11:13 qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum

11:14 ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia

11:15 adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit

11:16 mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias

11:17 benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit

11:18 impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis

11:19 clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem

11:20 abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant

11:21 manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur

11:22 circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua

11:23 desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor

11:24 alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt

11:25 anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur

11:26 qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium

11:27 bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis

11:28 qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt

11:29 qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti

11:30 fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est

11:31 si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator


Next: Proverbs 12