Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
First Book of Macabees
Prev  Next
Apo  Sep  Vul 

First Book of Macabees

Chapter 13

13:1 et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda et adtereret eam

13:2 videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum

13:3 et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus

13:4 horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israhel et relictus sum ego solus

13:5 et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis

13:6 vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratis

13:7 et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos

13:8 et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui

13:9 pugna proelium nostrum et omnia quaecumque dixeris nobis faciemus

13:10 et congregans omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro

13:11 et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse

13:12 et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia

13:13 Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi

13:14 et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Ionathae fratris sui misit ad eum legatos

13:15 dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis detinuimus eum

13:16 et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum

13:17 et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israhel populum dicentem

13:18 quia non misit argentum et pueros propterea periit

13:19 et mentitus est et non dimisit Ionathan

13:20 et post haec venit Tryfon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam quae ducit Ador et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant

13:21 qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias

13:22 et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin

13:23 et cum adpropiasset Baschama occidit Ionathan et filios eius

13:24 et convertit Tryfon et abiit in terram suam

13:25 et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius

13:26 et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno et luxerunt eum dies multos

13:27 et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum aedificium altum visu lapide polito retro et ante

13:28 et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus

13:29 et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas quae viderentur ab omnibus navigantibus mare

13:30 hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem

13:31 Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adulescente dolo occidit eum

13:32 et regnavit loco eius et inposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra

13:33 et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus

13:34 et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per direptionem fuerant gesti

13:35 et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistulam talem

13:36 rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem

13:37 coronam auream et baen quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere vobis quae indulsimus

13:38 quaecumque enim constituimus vobis constant munitiones quas aedificastis sint vobis

13:39 remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem iam non sit tributarium

13:40 et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos pax

13:41 anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israhel

13:42 et coepit populus Israhel scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Iudaeorum

13:43 in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et percussit turrem unam et conprehendit

13:44 et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate

13:45 et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari

13:46 et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordias tuas

13:47 et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate et emundavit aedes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum

13:48 et eiecta ex ea omni inmunditia conlocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem

13:49 qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt

13:50 et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus

13:51 et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israhel

13:52 et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum laetitia

13:53 et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant

13:54 et vidit Simon Iohannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris


Next: Macabees 1 14