Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
First Book of Macabees
Prev  Next
Apo  Sep  Vul 

First Book of Macabees

Chapter 6

6:1 et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro

6:2 templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Graecia

6:3 et venit et quaerebat civitatem capere et praedare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate

6:4 et insurrexerunt in proelium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam

6:5 et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quae erant in terra Iuda

6:6 et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt

6:7 et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam

6:8 et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat

6:9 et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori

6:10 et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde prae sollicitudine

6:11 et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitiae in qua nunc sum qui iucundus eram et dilectus in potestate mea

6:12 nunc vero reminiscor malorum quae feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quae erant in ea et misi auferri habitantes Iudaeam sine causa

6:13 cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena

6:14 et vocavit Philippum unum de amicis suis et praeposuit eum super universum regnum suum

6:15 et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret

6:16 et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono

6:17 et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen eius Eupator

6:18 et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium

6:19 et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos

6:20 et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas

6:21 et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israhel

6:22 et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies iudicium et vindicas fratres nostros

6:23 nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius

6:24 et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostrae diripiebantur

6:25 et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros

6:26 et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt

6:27 et nisi praeveneris eos velocius maiora quam haec facient nec poteris obtinere eos

6:28 et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant

6:29 sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius

6:30 et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti milia equitum et elefanti triginta duo docti ad proelium

6:31 et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter

6:32 et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis

6:33 et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt

6:34 et elefantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium

6:35 et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant

6:36 hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque ibat ibant non discedebant ab ea

6:37 sed et turres ligneas super eos firmae protegentes super singulas bestias et super eas machinae et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestiae

6:38 et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus eius

6:39 et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis

6:40 et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate

6:41 et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbae et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis

6:42 et adpropiavit Iudas et exercitus eius in proelium et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri

6:43 et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex

6:44 et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi nomen aeternum

6:45 et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc

6:46 et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic

6:47 et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius deverterunt ab eis

6:48 castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion

6:49 et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terrae

6:50 et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam

6:51 et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula

6:52 fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos

6:53 escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Iudaea de gentibus consumpserant reliquias eorum quae repositae fuerant

6:54 et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum

6:55 et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret

6:56 et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia quaerit suscipere regni negotia

6:57 festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno

6:58 nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum

6:59 et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum quae despeximus irati sunt et fecerunt omnia haec

6:60 et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam

6:61 et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione

6:62 et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in gyro

6:63 et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem


Next: Macabees 1 7