Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
First Book of Macabees
Prev  Next
Apo  Sep  Vul 

First Book of Macabees

Chapter 1

1:1 et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo qui primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium regem Persarum et Medorum

1:2 constituit proelia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terrae

1:3 et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium et siluit terra in conspectu eius

1:4 et congregavit virtutem exercituum fortem nimis et exaltatum est et elevatum cor eius

1:5 et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi in tributum

1:6 et post haec decidit in lectum et cognovit quia moritur

1:7 et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a iuventute et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret

1:8 et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est

1:9 et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo

1:10 et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra

1:11 et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius Antiochi regis qui fuerat Romae obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Graecorum

1:12 in diebus illis exierunt ex Israhel filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus quae circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala

1:13 et bonus visus est sermo in oculis eorum

1:14 et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam gentium

1:15 et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum

1:16 et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum

1:17 et paratum est regnum in conspectu Antiochi et coepit regnare in terra Aegypti ut regnaret super duo regna

1:18 et intravit in Aegyptum in multitudine gravi in curribus et elefantis et equitibus et copiosa navium multitudine

1:19 et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Aegypti et veritus est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt vulnerati multi

1:20 et conprehendit civitates munitas in terra Aegypti et accepit spolia terrae Aegypti

1:21 et convertit Antiochus postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit ad Israhel

1:22 et ascendit Hierosolymis in multitudine gravi

1:23 et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia

1:24 et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram suam

1:25 et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna

1:26 et factus est planctus magnus in Israhel et in omni loco eorum

1:27 et ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes infirmati sunt et speciositas mulierum inmutata est

1:28 omnis maritus sumpsit lamentum quae sedebant in toro maritali lugebant

1:29 et commota est terra super habitantes in ea et universa domus Iacob induit confusionem

1:30 et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iuda et venit Hierusalem cum turba magna

1:31 et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei

1:32 et inruit super civitatem repente et percussit eam plaga et perdidit populum multum ex Israhel

1:33 et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et destruxit domos eius et muros eius in circuitu

1:34 et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt

1:35 et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem

1:36 et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et convaluerunt in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt spolia Hierusalem

1:37 et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum

1:38 et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israhel

1:39 et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem

1:40 et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati eius reliquerunt eam

1:41 sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores eius in nihilum

1:42 secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conversa est in luctum

1:43 et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam

1:44 et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi

1:45 et multi ex Israhel consenserunt ei et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum

1:46 et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et in omnes civitates Iudae ut sequerentur legem gentium terrae

1:47 et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei

1:48 et prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes

1:49 et coinquinari sancta et sanctum populum Israhel

1:50 et iussit aedificari aras et templa et idola et immolari carnes suillas et pecora communia

1:51 et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus inmundis et abominationibus ita ut obliviscerentur legem et inmutarent omnes iustificationes Dei

1:52 et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur

1:53 secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit principes populo qui haec fieri cogerent

1:54 et iusserunt civitatibus Iudae sacrificare

1:55 et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram

1:56 et effugaverunt populum Israhel in abditis et in absconditis fugitivorum locis

1:57 die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras

1:58 et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et sacrificabant

1:59 et libros legis Dei conbuserunt igni scindentes eos

1:60 et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum

1:61 in virtute sua faciebant haec populo Israhel qui inveniebantur in omni mense in civitatibus

1:62 et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram quae erat contra altare

1:63 et mulieres quae circumcidebant filios suos trucidabantur secundum iussum regis Antiochi

1:64 et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum et eos qui circumciderunt eos trucidabant

1:65 et multi de populo Israhel definierunt apud se ut non manducarent inmunda et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari inmundis

1:66 et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt

1:67 et facta est ira magna super populum valde


Next: Macabees 1 2