Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
Luke
Prev  Next
KJV  GNT  Vul 

Luke

Chapter 18

18:1 dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere

18:2 dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur

18:3 vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo

18:4 et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor

18:5 tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me

18:6 ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit

18:7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis

18:8 dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra

18:9 dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam

18:10 duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus

18:11 Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus

18:12 ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo

18:13 et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori

18:14 dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

18:15 adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos

18:16 Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei

18:17 amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud

18:18 et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo

18:19 dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus

18:20 mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem

18:21 qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea

18:22 quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me

18:23 his ille auditis contristatus est quia dives erat valde

18:24 videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt

18:25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei

18:26 et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri

18:27 ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum

18:28 ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te

18:29 qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei

18:30 et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam

18:31 adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis

18:32 tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur

18:33 et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget

18:34 et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur

18:35 factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans

18:36 et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset

18:37 dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret

18:38 et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei

18:39 et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei

18:40 stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum

18:41 dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam

18:42 et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit

18:43 et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo


Next: Luke 19