Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
Luke
Prev  Next
KJV  GNT  Vul 

Luke

Chapter 2

2:1 factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis

2:2 haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino

2:3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem

2:4 ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David

2:5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate

2:6 factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret

2:7 et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio

2:8 et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum

2:9 et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno

2:10 et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo

2:11 quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David

2:12 et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio

2:13 et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium

2:14 gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis

2:15 et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis

2:16 et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio

2:17 videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc

2:18 et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos

2:19 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo

2:20 et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos

2:21 et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur

2:22 et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino

2:23 sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur

2:24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum

2:25 et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo

2:26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini

2:27 et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo

2:28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit

2:29 nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace

2:30 quia viderunt oculi mei salutare tuum

2:31 quod parasti ante faciem omnium populorum

2:32 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel

2:33 et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo

2:34 et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur

2:35 et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes

2:36 et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua

2:37 et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die

2:38 et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem

2:39 et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth

2:40 puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo

2:41 et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae

2:42 et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi

2:43 consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius

2:44 existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos

2:45 et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum

2:46 et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem

2:47 stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius

2:48 et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te

2:49 et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse

2:50 et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos

2:51 et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo

2:52 et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines


Next: Luke 3