Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
Joel
Prev  Next
KJV  JPS  Sep  Tan  Vul 

Joel

Chapter 1

1:1 verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel

1:2 audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum

1:3 super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi alterae

1:4 residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo

1:5 expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro

1:6 gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis

1:7 posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius

1:8 plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae

1:9 periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt sacerdotes ministri Domini

1:10 depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum

1:11 confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri

1:12 vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum

1:13 accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio

1:14 sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum

1:15 a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet

1:16 numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri laetitia et exultatio

1:17 conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum

1:18 quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt

1:19 ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis

1:20 sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti


Next: Joel 2