Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
Job
Prev  Next
KJV  JPS  Sep  Tan  Vul 

Job

Chapter 41

41:1 non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo

41:2 quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt

41:3 non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis

41:4 quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit

41:5 portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido

41:6 corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus

41:7 una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas

41:8 una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur

41:9 sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi

41:10 de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae

41:11 de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis

41:12 halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur

41:13 in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas

41:14 membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur

41:15 cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus

41:16 cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur

41:17 cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax

41:18 reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes

41:19 non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae

41:20 quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam

41:21 sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum

41:22 fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt

41:23 post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem

41:24 non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret

41:25 omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae


Next: Job 42