Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
Job
Prev  Next
KJV  JPS  Sep  Tan  Vul 

Job

Chapter 38

38:1 respondens autem Dominus Iob de turbine dixit

38:2 quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis

38:3 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi

38:4 ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam

38:5 quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam

38:6 super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius

38:7 cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei

38:8 quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens

38:9 cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem

38:10 circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia

38:11 et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos

38:12 numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum

38:13 et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea

38:14 restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum

38:15 auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur

38:16 numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti

38:17 numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti

38:18 numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia

38:19 in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit

38:20 ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius

38:21 sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras

38:22 numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti

38:23 quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli

38:24 per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram

38:25 quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui

38:26 ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur

38:27 ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes

38:28 quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris

38:29 de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit

38:30 in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur

38:31 numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare

38:32 numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis

38:33 numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra

38:34 numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te

38:35 numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus

38:36 quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam

38:37 quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet

38:38 quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur

38:39 numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis

38:40 quando cubant in antris et in specubus insidiantur

38:41 quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos


Next: Job 39