Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
Job
Prev  Next
KJV  JPS  Sep  Tan  Vul 

Job

Chapter 17

17:1 spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum

17:2 non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus

17:3 libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me

17:4 cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur

17:5 praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient

17:6 posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis

17:7 caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt

17:8 stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur

17:9 et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem

17:10 igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem

17:11 dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum

17:12 noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem

17:13 si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum

17:14 putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus

17:15 ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat

17:16 in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi


Next: Job 18