Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
Job
Prev  Next
KJV  JPS  Sep  Tan  Vul 

Job

Chapter 15

15:1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit

15:2 numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum

15:3 arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit

15:4 quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo

15:5 docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium

15:6 condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi

15:7 numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus

15:8 numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia

15:9 quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus

15:10 et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui

15:11 numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent

15:12 quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos

15:13 quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones

15:14 quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere

15:15 ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius

15:16 quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem

15:17 ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi

15:18 sapientes confitentur et non abscondunt patres suos

15:19 quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos

15:20 cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius

15:21 sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur

15:22 non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium

15:23 cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies

15:24 terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium

15:25 tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est

15:26 cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est

15:27 operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet

15:28 habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae

15:29 non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam

15:30 non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui

15:31 non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit

15:32 antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet

15:33 laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum

15:34 congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt

15:35 concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos


Next: Job 16