Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
Job
Prev  Next
KJV  JPS  Sep  Tan  Vul 

Job

Chapter 12

12:1 respondens autem Iob dixit

12:2 ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia

12:3 et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat

12:4 qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas

12:5 lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum

12:6 abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum

12:7 nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi

12:8 loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris

12:9 quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit

12:10 in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis

12:11 nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem

12:12 in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia

12:13 apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam

12:14 si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat

12:15 si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram

12:16 apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur

12:17 adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem

12:18 balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum

12:19 ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat

12:20 commutans labium veracium et doctrinam senum auferens

12:21 effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans

12:22 qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis

12:23 qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet

12:24 qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium

12:25 palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios


Next: Job 13