Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
Job
Prev  Next
KJV  JPS  Sep  Tan  Vul 

Job

Chapter 6

6:1 respondens autem Iob dixit

6:2 utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera

6:3 quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena

6:4 quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me

6:5 numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit

6:6 aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem

6:7 quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt

6:8 quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus

6:9 et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me

6:10 et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti

6:11 quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam

6:12 nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est

6:13 ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me

6:14 qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit

6:15 fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus

6:16 qui timent pruinam inruet super eos nix

6:17 tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo

6:18 involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt

6:19 considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper

6:20 confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt

6:21 nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis

6:22 numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi

6:23 vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me

6:24 docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me

6:25 quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere

6:26 ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis

6:27 super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum

6:28 verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar

6:29 respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate

6:30 et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit


Next: Job 7