Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
Judith
Prev  Next
Apo  Sep  Vul 

Judith

Chapter 1

1:1 Arfaxat itaque rex Medorum subiugaverat multas gentes imperio suo et ipse aedificavit civitatem potentissimam quam appellavit Igbathanis

1:2 ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros eius in altitudine cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum triginta turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum

1:3 per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur posuitque portas eius in altitudine turrium

1:4 et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in gloria quadrigarum suarum

1:5 anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex Assyriorum qui regnabat in Nineven civitatem magnam pugnavit contra Arfaxat et obtinuit eum

1:6 in campo magno qui appellatur Ragau circa Eufraten et Tigrin et Hyadas in campo Erioch regis Elicorum

1:7 tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor et cor eius elatum est et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco et Libano

1:8 et ad gentes quae sunt in Carmelo et Cedar et inhabitantes Galileam in campo magno Hesdraelon

1:9 et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Iordanem usque Hierusalem et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad montes Aethiopiae

1:10 ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum

1:11 qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos ac sine honore abiecerunt

1:12 tunc indignatus est Nabuchodonosor rex ad omnem terram illam et iuravit per regnum et thronum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his


Next: Judith 2