Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
Isaiah
Prev  Next
KJV  JPS  Sep  Tan  Vul 

Isaiah

Chapter 22

22:1 onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta

22:2 clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello

22:3 cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt

22:4 propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei

22:5 dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem

22:6 et Aelam sumpsit faretram currum hominis equitis et parietem nudavit clypeus

22:7 et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta

22:8 et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa armamentarium domus saltus

22:9 et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatae sunt et congregastis aquas piscinae inferioris

22:10 et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum

22:11 et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem eius de longe non vidistis

22:12 et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci

22:13 et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur

22:14 et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum

22:15 haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi

22:16 quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi

22:17 ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te

22:18 coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriae tuae ignominia domus Domini tui

22:19 et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te

22:20 et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium Helciae

22:21 et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Iuda

22:22 et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat

22:23 et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriae domui patris sui

22:24 et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum

22:25 in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est


Next: Isaiah 23