Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
Hosea
Prev  Next
KJV  JPS  Sep  Tan  Vul 

Hosea

Chapter 13

13:1 loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est

13:2 et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes

13:3 idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario

13:4 ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me

13:5 ego cognovi te in deserto in terra solitudinis

13:6 iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei

13:7 et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum

13:8 occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos

13:9 perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum

13:10 ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes

13:11 dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea

13:12 conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius

13:13 dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum

13:14 de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis

13:15 quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis


Next: Hosea 14