Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
Genesis
Prev  Next
KJV  JPS  Sep  Tan  Vul 

Genesis

Chapter 27

27:1 senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum

27:2 cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae

27:3 sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis

27:4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar

27:5 quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret

27:6 dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei

27:7 adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar

27:8 nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis

27:9 et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur

27:10 quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur

27:11 cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis

27:12 si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione

27:13 ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixi

27:14 abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius

27:15 et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum

27:16 pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit

27:17 dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit

27:18 quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi

27:19 dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua

27:20 rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam

27:21 dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non

27:22 accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau

27:23 et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illi

27:24 ait tu es filius meus Esau respondit ego sum

27:25 at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto

27:26 dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi

27:27 accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus

27:28 det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini

27:29 et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur

27:30 vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau

27:31 coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua

27:32 dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau

27:33 expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus

27:34 auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi

27:35 qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam

27:36 at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem

27:37 respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciam

27:38 cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret

27:39 motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore caeli desuper

27:40 erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis

27:41 oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meum

27:42 nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te

27:43 nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran

27:44 habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui

27:45 et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die

27:46 dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere


Next: Genesis 28