Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
Paul to the Ephesians
Prev  Next
KJV  GNT  Vul 

Paul to the Ephesians

Chapter 6

6:1 filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum

6:2 honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione

6:3 ut bene sit tibi et sis longevus super terram

6:4 et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini

6:5 servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo

6:6 non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo

6:7 cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus

6:8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber

6:9 et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum

6:10 de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius

6:11 induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli

6:12 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus

6:13 propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare

6:14 state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae

6:15 et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis

6:16 in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere

6:17 et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei

6:18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis

6:19 et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii

6:20 pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui

6:21 ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino

6:22 quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra

6:23 pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo

6:24 gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione


Next: Philippians 1