Sacred-texts  Bible  Vulgate (Latin Bible) Index
Paul to the Corinthians I
Prev  Next
KJV  GNT  Vul 

Paul to the Corinthians I

Chapter 7

7:1 de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere

7:2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat

7:3 uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro

7:4 mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier

7:5 nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram

7:6 hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium

7:7 volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic

7:8 dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego

7:9 quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri

7:10 his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere

7:11 quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat

7:12 nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam

7:13 et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum

7:14 sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt

7:15 quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus

7:16 unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies

7:17 nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo

7:18 circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur

7:19 circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei

7:20 unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat

7:21 servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere

7:22 qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi

7:23 pretio empti estis nolite fieri servi hominum

7:24 unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum

7:25 de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis

7:26 existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse

7:27 alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem

7:28 si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco

7:29 hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint

7:30 et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes

7:31 et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi

7:32 volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo

7:33 qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est

7:34 et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro

7:35 porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi

7:36 si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat

7:37 nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit

7:38 igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit

7:39 mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino

7:40 beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo


Next: Corinthians 1 8